ALEXICACOS

ALEXICACOS
ALEXICACOS
i. e. malorum depulsor, Apollo vocatus est, Arrian. l. 8. Pausan. in Atticis et Eliacis, idco illi nomen inditum ait, quod a pestilentiae morbo, in bello Peloponnesiaco, populum liberaverit. Quod nomen Hercules postea est adeptus. Macrob. l. 1. Saturn. c. 17. Est autem ἀλεξίκακος proprie in malis adiutor, averruncanus, ὁ τὰ δεινὰ ἀπείργων, hominum defensor, qualem vere Ecclesia Christum agnescit, et Gentes falso suum Herculem et Apollinem. Nonnus ἀλεξίκακα ὕδατα vocat aquas salutares, quibus in regeneratione abluimur. Α᾿λεξίκακοι etiam δάιμονες a veteribus dicebantur, qui nocumenta, et diras arcere, amolirique existimabantur, qui et ἀποτζόπαιοι et ἀποπομπαῖοι, et λύσιοι, φύλιοι et φύξιοι vocabantur. Pollax. l. 5. Hesych. Α᾿λεξικακὸς βοηθὸς, ἀποτζεπτικὸς κακοῦ. Vide et Cael. Rhodig. l. 2. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • chassemal — Chassemal, Alexicacos. Epithete d Hercules, pource qu il purgea et nettoya le monde des monstres et tyrans inhumains, Malorum expulsor …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”